kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
554
=S=> Gen 8,1 Recordatus autem Deus Noe cunctorumque animantium et omnium iumentorum , quae erant cum eo in arca , adduxit spiritum super terram , et imminutae sunt aquae .
=S=> Gen 8,2 Et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli , et prohibitae sunt pluviae de caelo .
=S=> Gen 8,3 Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies .
=S=> Gen 8,4 Requievitque arca mense septimo , decima septima die mensis super montes Ararat .
=S=> Gen 8,5 At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem ; decimo enim mense , prima die mensis , apparuerunt cacumina montium .
=S=> Gen 8,6 Cumque transissent quadraginta dies , aperiens Noe fenestram arcae , quam fecerat , dimisit corvum ;
=S=> Gen 8,7 qui egrediebatur exiens et rediens , donec siccarentur aquae super terram .
=S=> Gen 8,8 Emisit quoque columbam a se , ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae .
=S=> Gen 8,9 Quae , cum non invenisset , ubi requiesceret pes eius , reversa est ad eum in arcam ; aquae enim erant super universam terram . Extenditque manum et apprehensam intulit in arcam .
=S=> Gen 8,10 Exspectatis autem ultra septem diebus aliis , rursum dimisit columbam ex arca .
=S=> Gen 8,11 At illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo . Intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram .
=S=> Gen 8,12 Exspectavitque nihilominus septem alios dies ; et emisit columbam , quae non est reversa ultra ad eum .
=S=> Gen 8,13 Igitur sescentesimo primo anno , primo mense , prima die mensis , siccatae sunt aquae super terram ; et aperiens Noe tectum arcae , et ecce aspexit viditque quod exsiccata erat superficies terrae .
=S=> Gen 8,14 Mense secundo , septima et vicesima die mensis , arefacta est terra .
=S=> Gen 8,15 Locutus est autem Deus ad Noe dicens :
=S=> Gen 8,16 “Egredere de arca tu et uxor tua , filii tui et uxores filiorum tuorum tecum .
=S=> Gen 8,17 Cuncta animantia , quae sunt apud te ex omni carne , tam in volatilibus quam in pecoribus et in universis reptilibus , quae reptant super terram , educ tecum , ut pullulent super terram et crescant et multiplicentur super eam” .
=S=> Gen 8,18 Egressus est ergo Noe et filii eius , uxor illius et uxores filiorum eius cum eo .
=S=> Gen 8,19 Sed et omnia animantia , iumenta , volatilia et reptilia , quae reptant super terram , secundum genus suum egressa sunt de arca .
=S=> Gen 8,20 Aedificavit autem Noe altare Domino ; et tollens de cunctis pecoribus mundis et volucribus mundis obtulit holocausta super altare .
=S=> Gen 8,21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis et locutus est Dominus ad cor suum : “Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines , quia cogitatio humani cordis in malum prona est ab adulescentia sua . Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem , sicut feci .
=S=> Gen 8,22 Cunctis diebus terrae , sementis et messis , frigus et aestus , aestas et hiems , dies et nox non requiescent” .