kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
592

=U2= 7,1-16 -- Arbor --

=S=> Gen 7,1 Dixitque Dominus ad Noe : “Ingredere tu et omnis domus tua arcam ; te enim vidi iustum coram me in generatione hac .
=S=> Gen 7,2 Ex omnibus pecoribus mundis tolle septena septena , masculum et feminam ; de pecoribus vero non mundis duo duo , masculum et feminam .
=S=> Gen 7,3 Sed et de volatilibus caeli septena septena , masculum et feminam , ut salvetur semen super faciem universae terrae .
=S=> Gen 7,4 Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam , quam feci , de superficie terrae” .
=S=> Gen 7,5 Fecit ergo Noe omnia , quae mandaverat ei Dominus .
=S=> Gen 7,6 Eratque Noe sescentorum annorum , quando diluvii aquae inundaverunt super terram .
=S=> Gen 7,7 Et ingressus est Noe et filii eius , uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii .
=S=> Gen 7,8 De pecoribus mundis et immundis et de volucribus et ex omni , quod movetur super terram ,
=S=> Gen 7,9 duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam , masculus et femina , sicut praeceperat Deus Noe .
=S=> Gen 7,10 Cumque transissent septem dies , aquae diluvii inundaverunt super terram .
=S=> Gen 7,11 Anno sescentesimo vitae Noe , mense secundo , septimo decimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae , et cataractae caeli apertae sunt ;
=S=> Gen 7,12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus .
=S=> Gen 7,13 In articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Cham et Iapheth filii eius , uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam .
=S=> Gen 7,14 Ipsi et omne animal secundum genus suum , universaque iumenta in genere suo , et omne reptile , quod movetur super terram in genere suo , cunctumque volatile secundum genus suum , universae aves omnesque volucres
=S=> Gen 7,15 ingressae sunt ad Noe in arcam , bina et bina ex omni carne , in qua erat spiritus vitae .
=S=> Gen 7,16 Et quae ingressa sunt , masculus et femina ex omni carne introierunt , sicut praeceperat ei Deus ; et inclusit eum Dominus de foris .

=U2= 7,17-24 -- Die große Flut

-- =S=> Gen 7,17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram , et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra .
=S=> Gen 7,18 Vehementer enim inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae ; porro arca ferebatur super aquas .
=S=> Gen 7,19 Et aquae praevaluerunt nimis super terram , opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo .
=S=> Gen 7,20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes , quos operuerat .
=S=> Gen 7,21 Consumptaque est omnis caro , quae movebatur super terram , volucrum , pecorum , bestiarum omniumque reptilium , quae reptant super terram , et universi homines :
=S=> Gen 7,22 cuncta , in quibus spiraculum vitae in terra , mortua sunt .
=S=> Gen 7,23 Et delevit omnem substantiam , quae erat super terram , ab homine usque ad pecus , usque ad reptile et usque ad volucres caeli ; et deleta sunt de terra . Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca .
=S=> Gen 7,24 Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus .