kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
184
=S=> Gen 7,17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram , et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra .
=S=> Gen 7,18 Vehementer enim inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae ; porro arca ferebatur super aquas .
=S=> Gen 7,19 Et aquae praevaluerunt nimis super terram , opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo .
=S=> Gen 7,20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes , quos operuerat .
=S=> Gen 7,21 Consumptaque est omnis caro , quae movebatur super terram , volucrum , pecorum , bestiarum omniumque reptilium , quae reptant super terram , et universi homines :
=S=> Gen 7,22 cuncta , in quibus spiraculum vitae in terra , mortua sunt .
=S=> Gen 7,23 Et delevit omnem substantiam , quae erat super terram , ab homine usque ad pecus , usque ad reptile et usque ad volucres caeli ; et deleta sunt de terra . Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca .
=S=> Gen 7,24 Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus .