kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
346
=S=> Gen 6,9 Hae sunt generationes Noe : Noe vir iustus atque perfectus fuit in generatione sua ; cum Deo ambulavit .
=S=> Gen 6,10 Et genuit tres filios : Sem , Cham et Iapheth .
=S=> Gen 6,11 Corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate .
=M=> Gen 6,12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram
=S=> Gen 6,13 dixit ad Noe : “Finis universae carnis venit coram me ; repleta est enim terra iniquitate a facie eorum , et ecce ego disperdam eos de terra .
=S=> Gen 6,14 Fac tibi arcam de lignis cupressinis ; mansiunculas in arca facies et bitumine linies eam intrinsecus et extrinsecus .
=S=> Gen 6,15 Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcae , quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius .
=S=> Gen 6,16 Fenestram in arca facies et cubito consummabis summitatem eius . Ostium autem arcae pones ex latere ; tabulatum inferius , medium et superius facies in ea .
=S=> Gen 6,17 Ecce ego adducam diluvii aquas super terram , ut interficiam omnem carnem , in qua spiritus vitae est subter caelum : universa , quae in terra sunt , consumentur .
=S=> Gen 6,18 Ponamque foedus meum tecum ; et ingredieris arcam tu et filii tui , uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum .
=S=> Gen 6,19 Et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam , ut vivant tecum , masculini sexus et feminini .
=S=> Gen 6,20 De volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur ad te , ut possint vivere .
=S=> Gen 6,21 Tu autem tolle tecum ex omnibus escis , quae mandi possunt , et comportabis apud te ; et erunt tam tibi quam illis in cibum” .
=S=> Gen 6,22 Fecit ergo Noe omnia , quae praeceperat illi Deus ; sic fecit .