kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
194
=S=> Gen 6,1 Cumque coepissent homines multiplicari super terram et fi lias procreassent ,
=S=> Gen 6,2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae , acceperunt sibi uxores ex omnibus , quas elegerant .
=S=> Gen 6,3 Dixitque Deus : “Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum , quia caro est ; eruntque dies illius centum viginti annorum” .
=S=> Gen 6,4 Gigantes erant super terram in diebus illis et etiam postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum , illaeque eis genuerunt : isti sunt potentes a saeculo viri famosi .
=S=> Gen 6,5 Videns autem Dominus quod multa malitia hominum esset in terra , et cuncta cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad malum omni tempore ,
=S=> Gen 6,6 paenituit Dominum quod hominem fecisset in terra . Et tactus dolore cordis intrinsecus :
=S=> Gen 6,7 “Delebo , inquit , hominem , quem creavi , a facie terrae , ab homine usque ad pecus , usque ad reptile et usque ad volucres caeli ; paenitet enim me fecisse eos” .
=S=> Gen 6,8 Noe vero invenit gratiam coram Domino .