kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
156
=S=> Gen 5,25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et genuit Lamech .
=S=> Gen 5,26 Et vixit Mathusala , postquam genuit Lamech , septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias .
=S=> Gen 5,27 Et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni , et mortuus est .
=M=> Gen 5,28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium
=S=> Gen 5,29 vocavitque nomen eius Noe dicens : “Iste consolabitur nos ab operibus nostris et labore manuum nostrarum in agro , cui maledixit Dominus” .
=S=> Gen 5,30 Vixitque Lamech , postquam genuit Noe , quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias .
=S=> Gen 5,31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni , et mortuus est .
=S=> Gen 5,32 Noe vero , cum quingentorum esset annorum , genuit Sem , Cham et Iapheth .