kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
399
=S=> Gen 4,1 Adam vero cognovit Evam uxo rem suam , quae concepit et peperit Cain dicens : “Acquisivi virum per Dominum” .
=S=> Gen 4,2 Rursusque peperit fratrem eius Abel . Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola .
=S=> Gen 4,3 Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri munus Domino .
=S=> Gen 4,4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum . Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius ,
=S=> Gen 4,5 ad Cain vero et ad munus illius non respexit . Iratusque est Cain vehementer , et concidit vultus eius .
=S=> Gen 4,6 Dixitque Dominus ad eum : “Quare iratus es , et cur concidit facies tua ?
=S=> Gen 4,7 Nonne si bene egeris , vultum attolles ? Sin autem male , in foribus peccatum insidiabitur , et ad te erit appetitus eius , tu autem dominaberis illius” .
=S=> Gen 4,8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : “Egrediamur foras” . Cumque essent in agro , consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum .
=S=> Gen 4,9 Et ait Dominus ad Cain : “Ubi est Abel frater tuus ?” . Qui respondit : “Nescio . Num custos fratris mei sum ego ?” .
=S=> Gen 4,10 Dixitque ad eum : “Quid fecisti ? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro .
=S=> Gen 4,11 Nunc igitur maledictus eris procul ab agro , qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua !
=S=> Gen 4,12 Cum operatus fueris eum , amplius non dabit tibi fructus suos ; vagus et profugus eris super terram” .
=S=> Gen 4,13 Dixitque Cain ad Dominum : “Maior est poena mea quam ut portem eam .
=S=> Gen 4,14 Ecce eicis me hodie a facie agri , et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra ; omnis igitur , qui invenerit me , occidet me” .
=S=> Gen 4,15 Dixitque ei Dominus : “Nequaquam ita fiet , sed omnis qui occiderit Cain , septuplum punietur !” . Posuitque Dominus Cain signum , ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum .
=S=> Gen 4,16 Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra Nod ad orientalem plagam Eden .