kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
658

=U2= 3,1-24 -- Der Fall des Menschen

-- =S=> Gen 3,1 Et serpens erat callidior cunctis animantibus agri , quae fecerat Dominus Deus . Qui dixit ad mulierem : “Verene praecepit vobis Deus , ut non comederetis de omni ligno paradisi ?” .
=S=> Gen 3,2 Cui respondit mulier : “De fructu lignorum , quae sunt in paradiso , vescimur ;
=S=> Gen 3,3 de fructu vero ligni , quod est in medio paradisi , praecepit nobis Deus , ne comederemus et ne tangeremus illud , ne moriamur” .
=S=> Gen 3,4 Dixit autem serpens ad mulierem : “Nequaquam morte moriemini !
=S=> Gen 3,5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo , aperientur oculi vestri , et eritis sicut Deus scientes bonum et malum” .
=S=> Gen 3,6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile esset lignum ad intellegendum ; et tulit de fructu illius et comedit deditque etiam viro suo secum , qui comedit .
=S=> Gen 3,7 Et aperti sunt oculi amborum . Cumque cognovissent esse se nudos , consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata .
=S=> Gen 3,8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem , abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi .
=S=> Gen 3,9 Vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei : “Ubi es ?” .
=S=> Gen 3,10 Qui ait : “Vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me” .
=S=> Gen 3,11 Cui dixit : “Quis enim indicavit tibi quod nudus esses , nisi quod ex ligno , de quo tibi praeceperam , ne comederes , comedisti ?” .
=S=> Gen 3,12 Dixitque Adam : “Mulier , quam dedisti sociam mihi , ipsa dedit mihi de ligno , et comedi” .
=S=> Gen 3,13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : “Quid hoc fecisti ?” . Quae respondit : “Serpens decepit me , et comedi” .
=S=> Gen 3,14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : “Quia fecisti hoc , maledictus es inter omnia pecora et omnes bestias agri ! Super pectus tuum gradieris et pulverem comedes cunctis diebus vitae tuae .
=S=> Gen 3,15 Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ; ipsum conteret caput tuum , et tu conteres calcaneum eius” .
=S=> Gen 3,16 Mulieri dixit : “Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos : in dolore paries filios , et ad virum tuum erit appetitus tuus , ipse autem dominabitur tui” .
=S=> Gen 3,17 Adae vero dixit : “Quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno , ex quo praeceperam tibi , ne comederes , maledicta humus propter te ! In laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae .
=S=> Gen 3,18 Spinas et tribulos germinabit tibi , et comedes herbas terrae ;
=S=> Gen 3,19 in sudore vultus tui vesceris pane , donec revertaris ad humum , de qua sumptus es , quia pulvis es et in pulverem reverteris” .
=S=> Gen 3,20 Et vocavit Adam nomen uxoris suae Eva , eo quod mater esset cunctorum viventium .
=S=> Gen 3,21 Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori eius tunicas pelliceas et induit eos .
=S=> Gen 3,22 Et ait Dominus Deus : “Ecce homo factus est quasi unus ex nobis , ut sciat bonum et malum ; nunc ergo , ne mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum !” .
=S=> Gen 3,23 Emisit eum Dominus Deus de paradiso Eden , ut operaretur humum , de qua sumptus est .
=S=> Gen 3,24 Eiecitque hominem et collocavit ad orientem paradisi Eden cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae .