kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et 1. book Mose
Orginal 0
Inhalt
773
=S=> Gen 1,1 In principio creavit Deus caelum et terram .
=S=> Gen 1,2 Terra autem erat inanis et vacua , et tenebrae super faciem abyssi , et spiritus Dei ferebatur super aquas .
=S=> Gen 1,3 Dixitque Deus : “Fiat lux” . Et facta est lux .
=S=> Gen 1,4 Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit Deus lucem ac tenebras .
=S=> Gen 1,5 Appellavitque Deus lucem Diem et tenebras Noctem . Factumque est vespere et mane , dies unus .
=S=> Gen 1,6 Dixit quoque Deus : “Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis” .
=S=> Gen 1,7 Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas , quae erant sub firmamento , ab his , quae erant super firmamentum . Et factum est ita .
=S=> Gen 1,8 Vocavitque Deus firmamentum Caelum . Et factum est vespere et mane , dies secundus .
=S=> Gen 1,9 Dixit vero Deus : “Congregentur aquae , quae sub caelo sunt , in locum unum , et appareat arida” . Factumque est ita .
=S=> Gen 1,10 Et vocavit Deus aridam Terram congregationesque aquarum appellavit Maria . Et vidit Deus quod esset bonum .
=S=> Gen 1,11 Et ait Deus : “Germinet terra herbam virentem et herbam facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum , cuius semen in semetipso sit super terram” . Et factum est ita .
=S=> Gen 1,12 Et protulit terra herbam virentem et herbam afferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum , qui habet in semetipso sementem secundum speciem suam . Et vidit Deus quod esset bonum .
=S=> Gen 1,13 Et factum est vespere et mane , dies tertius .
=S=> Gen 1,14 Dixit autem Deus : “Fiant luminaria in firmamento caeli , ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos ,
=S=> Gen 1,15 ut luceant in firmamento caeli et illuminent terram . Et factum est ita .
=S=> Gen 1,16 Fecitque Deus duo magna luminaria : luminare maius , ut praeesset diei , et luminare minus , ut praeesset nocti , et stellas .
=S=> Gen 1,17 Et posuit eas Deus in firmamento caeli , ut lucerent super terram
=S=> Gen 1,18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras . Et vidit Deus quod esset bonum .
=S=> Gen 1,19 Et factum est vespere et mane , dies quartus .
=S=> Gen 1,20 Dixit etiam Deus : “Pullulent aquae reptile animae viventis , et volatile volet super terram sub firmamento caeli” .
=S=> Gen 1,21 Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem , quam pullulant aquae secundum species suas , et omne volatile secundum genus suum . Et vidit Deus quod esset bonum ;
=S=> Gen 1,22 benedixitque eis Deus dicens : “Crescite et multiplicamini et replete aquas maris , avesque multiplicentur super terram ” .
=S=> Gen 1,23 Et factum est vespere et mane , dies quintus .
=S=> Gen 1,24 Dixit quoque Deus : “Producat terra animam viventem in genere suo , iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas” . Factumque est ita .
=S=> Gen 1,25 Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta secundum species suas et omne reptile terrae in genere suo . Et vidit Deus quod esset bonum .
=S=> Gen 1,26 Et ait Deus : “Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram ; et praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili , quod movetur in terra” .
=S=> Gen 1,27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam ; ad imaginem Dei creavit illum ; masculum et feminam creavit eos .
=S=> Gen 1,28 Benedixitque illis Deus et ait illis Deus : “Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus , quae moventur super terram” .
=S=> Gen 1,29 Dixitque Deus : “Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna , quae habent in semetipsis fructum ligni portantem sementem , ut sint vobis in escam
=S=> Gen 1,30 et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis , quae moventur in terra et in quibus est anima vivens , omnem herbam virentem ad vescendum” . Et factum est ita .
=S=> Gen 1,31 Viditque Deus cuncta , quae fecit , et ecce erant valde bona . Et factum est vespere et mane , dies sextus .