kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et Prophet Amos
Orginal 0
Inhalt
361
=S=> Am 6,1 Vae , qui tranquilli sunt in Sion et confidunt in monte Samariae ; designati primitiae populorum , ad quos venit domus Israel !
=S=> Am 6,2 Transite in Chalanne et videte ; et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palaestinorum . Numquid meliores regnis istis vos , aut latior terminus eorum termino vestro est ?
=S=> Am 6,3 Qui removetis diem malum et appropinquare facitis solium violentiae .
=S=> Am 6,4 Qui dormiunt in lectis eburneis , recumbentes in stratis suis , comedentes agnos de grege et vitulos de medio armenti ;
=S=> Am 6,5 canentes ad vocem psalterii , sicut David excogitant sibi vasa cantici ;
=S=> Am 6,6 bibentes vinum in phialis , optimis unguentis delibuti , et non sunt contristati super ruina Ioseph .
=S=> Am 6,7 Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium , et auferetur factio lascivientium .
=S=> Am 6,8 Iuravit Dominus Deus in anima sua , dicit Dominus , Deus exercituum : Detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem et plenitudinem eius .
=S=> Am 6,9 Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una , et ipsi morientur ;
=S=> Am 6,10 et tollet eum propinquus suus et comburet eum , ut efferat ossa de domo , et dicet ei , qui in penetralibus domus est : Numquid adhuc est penes te ? . Et respondebit : Non est " ; et dicet ei : Tace ! ; non est qui recordetur nominis Domini .
=S=> Am 6,11 Quia ecce Dominus mandat et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus .
=S=> Am 6,12 Numquid currunt in petris equi , aut aratur mare in bobus , quoniam convertistis in venenum iudicium et fructum iustitiae in absinthium ?
=S=> Am 6,13 Qui laetantur pro Lodabar , qui dicunt : Numquid non in fortitudine nostra cepimus nobis Carnaim ? .
=S=> Am 6,14 Ecce enim suscitabo super vos , domus Israel , dicit Dominus , Deus exercituum , gentem ; et oppriment vos ab introitu Emath usque ad torrentem Arabae .