kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et Prophet Amos
Orginal 0
Inhalt
631
=S=> Am 5,1 Audite verbum istud , quod ego levo super vos , planctum , domus Israel :
=S=> Am 5,2 Cecidit , non adiciet ut resurgat virgo Israel ; proiecta est in terram suam , non est qui suscitet eam .
=S=> Am 5,3 Quia haec dicit Dominus Deus : Urbs , de qua egrediebantur mille , relinquentur in ea centum ; et de qua egrediebantur centum , relinquentur in ea decem pro domo Israel .
=S=> Am 5,4 Quia haec dicit Dominus domui Israel : Quaerite me et vivetis ;
=S=> Am 5,5 et nolite quaerere Bethel et in Galgalam nolite intrare et in Bersabee nolite transire , quia Galgala captiva ducetur , et Bethel erit iniquitas .
=S=> Am 5,6 Quaerite Dominum et vivite ; ne forte invadat sicut ignis domum Ioseph , et devoret , et non sit qui exstinguat Bethel .
=S=> Am 5,7 Qui convertunt in absinthium iudicium et iustitiam in terram deiciunt .
=S=> Am 5,8 Qui facit stellas Pliadis et Orionem et convertit in mane tenebras et diem in noctem obscurat ; qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae ; Dominus nomen eius .
=S=> Am 5,9 Qui micare facit vastitatem super robustum et vastitatem super arcem affert .
=S=> Am 5,10 Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt .
=S=> Am 5,11 Idcirco , pro eo quod conculcastis pauperem et portionem frumenti abstulistis ab eo , domos quadro lapide aedificastis et non habitabitis in eis , vineas plantastis amantissimas et non bibetis vinum earum .
=S=> Am 5,12 Quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra , opprimentes iustum , accipientes munus et pauperes deprimentes in porta .
=S=> Am 5,13 Ideo prudens in tempore illo tacet , quia tempus malum est .
=S=> Am 5,14 Quaerite bonum et non malum , ut vivatis , ita ut sit Dominus , Deus exercituum , vobiscum , sicut dixistis .
=S=> Am 5,15 Odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium , si forte misereatur Dominus , Deus exercituum , reliquiis Ioseph .
=S=> Am 5,16 Propterea haec dicit Dominus , Deus exercituum , dominator : In omnibus plateis planctus , et in cunctis viis dicetur : Vae , vae ! ; et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos , qui sciunt lamentationem .
=S=> Am 5,17 Et in omnibus vineis erit luctus , quia pertransibo in medio tui , dicit Dominus .
=S=> Am 5,18 Vae desiderantibus diem Domini ! Ad quid vobis dies Domini ? Tenebrae et non lux .
=S=> Am 5,19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis , et occurrat ei ursus ; et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem , et mordeat eum coluber .
=S=> Am 5,20 Numquid non tenebrae dies Domini et non lux ? Et caligo sine splendore in ea ?
=S=> Am 5,21 Odi , proieci festivitates vestras et non delector coetibus vestris .
=S=> Am 5,22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata , oblationes vestras non suscipiam et sacrificia pinguium vestrorum non respiciam .
=S=> Am 5,23 Aufer a me tumultum carminum tuorum , et canticum lyrarum tuarum non audiam .
=S=> Am 5,24 Et affluat quasi aqua iudicium , et iustitia quasi torrens perennis .
=S=> Am 5,25 Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in deserto quadraginta annis , domus Israel ?
=S=> Am 5,26 Et portastis Saccut regem vestrum , et Caivan , imagines vestras , sidus deorum vestrorum , quae fecistis vobis .
=S=> Am 5,27 Et migrare vos faciam trans Damascum , dicit Dominus ; Deus exercituum nomen eius .