kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et Prophet Amos
Orginal 0
Inhalt
418
=S=> Am 4,1 Audite verbum hoc , vaccae Basan , quae estis in monte Samariae , quae opprimitis egenos et vexatis pauperes , quae dicitis dominis vestris : Affer , ut bibamus .
=S=> Am 4,2 Iuravit Dominus Deus in sanctitate sua : Ecce dies venient super vos , et levabunt vos in contis et posteros vestros in hamis piscatoriis ;
=S=> Am 4,3 et per aperturas exibitis altera contra alteram et proiciemini in Armon , dicit Dominus .
=S=> Am 4,4 Venite in Bethel et impie agite , ad Galgalam et multiplicate praevaricationem ; et offerte mane victimas vestras , tribus diebus decimas vestras ,
=S=> Am 4,5 et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et annuntiate ; sic enim diligitis , filii Israel , dicit Dominus Deus .
=S=> Am 4,6 Unde et ego dedi vobis vacuitatem dentium in cunctis urbibus vestris et indigentiam panis in omnibus locis vestris ; et non estis reversi ad me , dicit Dominus .
=S=> Am 4,7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem , cum adhuc tres menses superessent usque ad messem ; et plui super unam civitatem et super alteram civitatem non plui : pars una compluta est , et pars , super quam non plui , aruit .
=S=> Am 4,8 Tunc fugiebant duae , tres civitates ad unam civitatem , ut biberent aquam , et non satiabantur ; sed non redistis ad me , dicit Dominus .
=S=> Am 4,9 Percussi vos in vento urente et in aurugine ; multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum , ficeta vestra et oliveta vestra comedit eruca ; sed non redistis ad me , dicit Dominus .
=S=> Am 4,10 Misi in vos pestem sicut pestem Aegypti , percussi in gladio iuvenes vestros , captis equis vestris ; et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras ; sed non redistis ad me , dicit Dominus .
=S=> Am 4,11 Subverti vos , sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram , et facti estis quasi torris raptus ab incendio ; sed non redistis ad me , dicit Dominus .
=S=> Am 4,12 Quapropter haec faciam tibi , Israel , et quia haec faciam tibi , praeparare in occursum Dei tui , Israel ;
=S=> Am 4,13 quia ecce formans montes et creans ventum et annuntians homini cogitationem eius , faciens auroram et tenebras et gradiens super excelsa terrae ; Dominus , Deus exercituum , nomen eius .