kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et Prophet Amos
Orginal 0
Inhalt
364
=S=> Am 3,1 Audite verbum hoc , quod locutus est Dominus super vos , filii Israel , super omnem cognationem , quam eduxi de terra Aegypti , dicens :
=S=> Am 3,2 Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae ; idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras .
=S=> Am 3,3 Numquid ambulabunt duo pariter , nisi convenerint ?
=S=> Am 3,4 Numquid rugiet leo in saltu , nisi habuerit praedam ? Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo , nisi aliquid apprehenderit ?
=S=> Am 3,5 Numquid cadet avis super terram absque laqueo ? Numquid laxatur laqueus de terra , antequam quid ceperit ?
=S=> Am 3,6 Si clanget tuba in civitate , populus non expavescet ? Si erit malum in civitate , nonne Dominus fecit ?
=S=> Am 3,7 Nihil enim faciet Dominus Deus , nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas .
=S=> Am 3,8 Leo rugit , quis non timebit ? Dominus Deus locutus est , quis non prophetabit ?
=S=> Am 3,9 Auditum facite in aedibus Assyriae et in aedibus terrae Aegypti et dicite : Congregamini super montes Samariae ; et videte insanias multas in medio eius et oppressos in sinu eius .
=S=> Am 3,10 Et nescierunt facere rectum , dicit Dominus , thesaurizantes violentiam et rapinas in aedibus suis .
=S=> Am 3,11 Propterea haec dicit Dominus Deus : Inimicus circumdabit terram , et detrahetur ex te fortitudo tua , et diripientur aedes tuae .
=S=> Am 3,12 Haec dicit Dominus : Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculae , sic eruentur filii Israel , qui habitant in Samaria , in margine lectuli et in Damasci grabato .
=S=> Am 3,13 Audite et contestamini in domo Iacob , dicit Dominus , Deus exercituum :
=S=> Am 3,14 In die cum visitavero praevaricationes Israel , super eum visitabo et super altaria Bethel , et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram ;
=S=> Am 3,15 et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva , et peribunt domus eburneae , et dissipabuntur aedes magnae , dicit Dominus .