kopfgodoku.de
Listenanzeige
PunktNr Überschrift
Dokument Et Prophet Amos
Orginal 0
Inhalt
394
=S=> Am 2,1 Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Moab et super quattuor verbum non revocabo : eo quod incenderit ossa regis Edom usque ad cinerem ,
=S=> Am 2,2 mittam ignem in Moab , et devorabit aedes Carioth , et morietur in tumultu Moab , in clamore et voce tubae ;
=S=> Am 2,3 disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo , dicit Dominus .
=S=> Am 2,4 Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Iudae et super quattuor verbum non revocabo : eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint C deceperunt enim eos idola sua , post quae abierant patres eorum C
=S=> Am 2,5 mittam ignem in Iudam , et devorabit aedes Ierusalem .
=S=> Am 2,6 Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Israel et super quattuor verbum non revocabo : eo quod vendiderint pro argento iustum et pauperem pro calceamentis ;
=S=> Am 2,7 qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinaverint , et filius ac pater eius iverint ad puellam , ut violarent nomen sanctum meum ;
=S=> Am 2,8 et super vestimentis pignoratis accubuerint iuxta omne altare et vinum damnatorum biberint in domo Dei sui .
=S=> Am 2,9 Ego autem exterminaveram Amorraeum a facie eorum , cuius altitudo sicut altitudo cedrorum , et fortitudo quasi quercuum ; exterminaveram fructum eius desuper et radices eius subter .
=S=> Am 2,10 Ego ascendere vos feci de terra Aegypti et duxi vos in deserto quadraginta annis , ut possideretis terram Amorraei ;
=S=> Am 2,11 et suscitavi de filiis vestris prophetas et de iuvenibus vestris nazaraeos . Numquid non ita est , filii Israel? , dicit Dominus .
=S=> Am 2,12 Et propinastis nazaraeis vinum et prophetis mandastis dicentes : Ne prophetetis " .
=S=> Am 2,13 Ecce ego comprimam vos ad solum , sicut comprimit plaustrum onustum feno ;
=S=> Am 2,14 deerit fuga a veloce , et fortis non firmabit virtutem suam , et robustus non salvabit animam suam ;
=S=> Am 2,15 tenens arcum non stabit , et velox pedibus suis non salvabitur ; ascensor equi non salvabit animam suam ,
=S=> Am 2,16 et fortissimus corde inter robustos nudus fugiet in illa die , dicit Dominus .