kopfgodoku.de
Listenanzeige
Fachwort
Lateincivitatem Grundwort fehlt
Fachbebietfehlt Trennung: civ|it|atem
Inhaltfehlt Status:
Worttyp fehlt
Am 4,7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem , cum adhuc tres menses superessent usque ad messem ; et plui super unam civitatem et super alteram civitatem non plui : pars una compluta est , et pars , super quam non plui , aruit .
Am 4,8 Tunc fugiebant duae , tres civitates ad unam civitatem , ut biberent aquam , et non satiabantur ; sed non redistis ad me , dicit Dominus .
Am 6,8 Iuravit Dominus Deus in anima sua , dicit Dominus , Deus exercituum : Detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem et plenitudinem eius .
Gen 4,17 Cognovit autem Cain uxorem suam , quae concepit et peperit Henoch . Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch .