kopfgodoku.de
Listenanzeige
Fachwort
Lateinsecum Grundwort fehlt
Fachbebietfehlt Trennung: sec|um
Inhaltfehlt Status:
Worttyp fehlt
Gen 3,6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile esset lignum ad intellegendum ; et tulit de fructu illius et comedit deditque etiam viro suo secum , qui comedit .
Gen 22,3 Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes suos et Isaac filium suum . Cumque concidisset ligna in holocaustum , surrexit et abiit ad locum , quem praeceperat ei Deus .
Gen 24,10 Tulitque servus decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum ; profectusque perrexit in Aram Naharaim ad urbem Nachor .
Gen 32,8 Timuit Iacob valde et perterritus divisit populum , qui secum erat , greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas