110 
=M=> Gen 39,16 Retentum pallium ostendit marito revertenti domum 
=S=> Gen 39,17 et secundum verba haec locuta est : “ Ingressus est ad me servus Hebraeus , quem adduxisti , ut illuderet mihi ; 
=S=> Gen 39,18 cumque audisset me clamare , reliquit pallium , quod tenebam , et fugit foras ” . 
=S=> Gen 39,19 Dominus , auditis his verbis coniugis , iratus est valde ; 
=S=> Gen 39,20 tradiditque Ioseph in carcerem , ubi vincti regis custodiebantur . Et erat ibi clausus . 
=S=> Gen 39,21 Fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris .
  |