737 
=S=> Gen 34,1 Egressa est autem Dina filia , quam Lia pepererat Iacob , ut videret filias regionis illius . 
=S=> Gen 34,2 Quam cum vidisset Sichem filius Hemmor Hevaei principis terrae illius , adamavit eam et rapuit ; et dormivit cum illa , vi opprimens illam . 
=S=> Gen 34,3 Et conglutinata est anima eius cum ea , et amavit puellam et locutus est ad cor eius . 
=S=> Gen 34,4 Dixitque ad Hemmor patrem suum : “ Accipe mihi puellam hanc coniugem ” . 
=S=> Gen 34,5 Cum audisset Iacob quod violasset Dinam filiam suam , absentibus filiis et in pastu pecorum occupatis , siluit , donec redirent . 
=S=> Gen 34,6 Egresso autem Hemmor patre Sichem , ut loqueretur ad Iacob , 
=S=> Gen 34,7 ecce filii Iacob veniebant de agro , auditoque , quod acciderat , contristati et irati sunt valde , eo quod foedam rem esset operatus in Israel et , violata filia Iacob , rem illicitam perpetrasset . 
=S=> Gen 34,8 Locutus est itaque Hemmor ad eos : “ Sichem filii mei adhaesit anima filiae vestrae ; date eam illi uxorem , 
=S=> Gen 34,9 et iungamus vicissim conubia : filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite vobis . 
=S=> Gen 34,10 Et habitate nobiscum ; terra in potestate vestra est : manete , perambulate et possidete eam ” . 
=S=> Gen 34,11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres eius ait : “ Inveniam gratiam coram vobis et , quaecumque statueritis , dabo . 
=S=> Gen 34,12 Augete mihi valde dotem et munera ; libens tribuam , quod petieritis . Tantum date mihi puellam hanc uxorem ” . 
=S=> Gen 34,13 Responderunt filii Iacob Sichem et Hemmor patri eius in dolo ob stuprum sororis : 
=S=> Gen 34,14 “ Non possumus facere , quod petitis , dare sororem nostram homini incircumciso , opprobrium enim esset nobis . 
=S=> Gen 34,15 In hoc tantum valebimus acquiescere vobis : si esse volueritis similes nostri , circumcidatur in vobis omne masculini sexus ; 
=S=> Gen 34,16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus . 
=S=> Gen 34,17 Si autem circumcidi nolueritis , tollemus filiam nostram et recedemus ” . 
=S=> Gen 34,18 Placuit oblatio eorum Hemmor et Sichem filio eius , 
=S=> Gen 34,19 nec distulit adulescens quin statim , quod petebatur , expleret ; amabat enim filiam Iacob valde , et ipse erat inclitus in omni domo patris sui . 
=S=> Gen 34,20 Ingressique portam urbis , Hemmor et Sichem filius eius locuti sunt ad viros civitatis suae : 
=S=> Gen 34,21 “ Viri isti pacifici sunt erga nos ; maneant in terra et perambulent eam , quae spatiosa et lata est eis ; filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus . 
=S=> Gen 34,22 Tantum in hoc valebunt viri acquiescere nobis , ut maneant nobiscum et efficiamur unus populus , si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes ; 
=S=> Gen 34,23 et pecora et substantia et armenta eorum nostra erunt . Tantum in hoc acquiescamus , et habitabunt nobiscum ” . 
=S=> Gen 34,24 Assensique sunt omnes , circumcisis cunctis maribus , qui egrediebantur e porta civitatis suae . 
=S=> Gen 34,25 Et ecce , die tertio , quando gravissimus vulnerum dolor est , arreptis duo filii Iacob Simeon et Levi fratres Dinae gladiis , ingressi sunt urbem securi ; interfectisque omnibus masculis , 
=S=> Gen 34,26 Hemmor et Sichem pariter necaverunt , tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam . 
=S=> Gen 34,27 Filii Iacob irruerunt super occisos , et depopulati sunt urbem in ultionem stupri . 
=S=> Gen 34,28 Oves eorum et armenta et asinos cunctaque , quae in civitate et in agris erant , tulerunt . 
=S=> Gen 34,29 Omnes opes eorum , parvulos quoque et uxores duxerunt captivas et diripuerunt omnia , quae in domibus erant . 
=S=> Gen 34,30 Iacob autem dixit ad Simeon et Levi : “ Turbastis me et odiosum fecistis me Chananaeis et Pherezaeis habitatoribus terrae huius . Nos pauci sumus ; illi congregati percutient me , et delebor ego et domus mea ” . 
=S=> Gen 34,31 Responderunt : “ Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ? ” .
  |