192 
=S=> Gen 25,19 Hae sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac ; 
=S=> Gen 25,20 qui , cum quadraginta esset annorum , duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Aramaei de Paddanaram , sororem Laban Aramaei . 
=S=> Gen 25,21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua , eo quod esset sterilis . Qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae . 
=S=> Gen 25,22 Sed collidebantur in utero eius parvuli . Quae ait : “Si sic est , cur mihi ?” . Perrexitque , ut consuleret Dominum . 
=S=> Gen 25,23 Qui respondens ait : “Duae gentes sunt in utero tuo , et duo populi ex ventre tuo dividentur ; populusque populum superabit , et maior serviet minori” . 
=S=> Gen 25,24 Iam tempus pariendi venerat , et ecce gemini in utero eius . 
=S=> Gen 25,25 Qui primus egressus est rufus erat et totus quasi pallium pilosum ; vocatumque est nomen eius Esau . Postea frater eius egrediens plantam Esau tenebat manu , et idcirco appellatum est nomen eius Iacob . 
=S=> Gen 25,26 Sexagenarius erat Isaac , quando nati sunt parvuli .
  |