117 
=S=> Gen 25,1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam , 
=S=> Gen 25,2 quae peperit ei Zamran et Iecsan et Madan et Madian et Iesboc et Sue . 
=S=> Gen 25,3 Iecsan quoque genuit Saba et Dedan . Filii Dedan fuerunt Assurim et Latusim et Loommim . 
=S=> Gen 25,4 At vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Henoch et Abida et Eldaa . Omnes hi filii Ceturae . 
=S=> Gen 25,5 Deditque Abraham cuncta , quae possederat , Isaac ; 
=S=> Gen 25,6 filiis autem concubinarum suarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo , dum adhuc ipse viveret , ad plagam orientalem .
  |