151 
=S=> Gen 21,1 Visitavit autem Dominus Saram , sicut promiserat , et implevit Sarae , quae locutus est ; 
=S=> Gen 21,2 concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore , quo praedixerat ei Deus . 
=S=> Gen 21,3 Vocavitque Abraham nomen filii sui , quem genuit ei Sara , Isaac 
=S=> Gen 21,4 et circumcidit eum octavo die , sicut praeceperat ei Deus . 
=S=> Gen 21,5 Cum Abraham centum esset annorum , natus est ei Isaac filius eius . 
=S=> Gen 21,6 Dixitque Sara : “Risum fecit mihi Deus ; quicumque audierit , corridebit mihi ? . 
=S=> Gen 21,7 Rursumque ait : ? Quis auditurum crederet Abraham quod Sara lactaret filios , quia peperit ei filium iam seni ?” . 
=S=> Gen 21,8 Crevit igitur puer et ablactatus est . Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius .
  |