442 
=S=> Gen 11,10 Hae sunt generationes Sem . Sem centum erat annorum , quando genuit Arphaxad biennio post diluvium ; 
=S=> Gen 11,11 vixitque Sem , postquam genuit Arphaxad , quingentos annos et genuit filios et filias . 
=S=> Gen 11,12 Porro Arphaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sala . 
=S=> Gen 11,13 Vixitque Arphaxad , postquam genuit Sala , quadringentis tribus annis et genuit filios et filias . 
=S=> Gen 11,14 Sala quoque vixit triginta annis et genuit Heber . 
=S=> Gen 11,15 Vixitque Sala , postquam genuit Heber , quadringentis tribus annis et genuit filios et filias . 
=S=> Gen 11,16 Vixit autem Heber triginta quattuor annis et genuit Phaleg . 
=S=> Gen 11,17 Et vixit Heber , postquam genuit Phaleg , quadringentis triginta annis et genuit filios et filias . 
=S=> Gen 11,18 Vixit quoque Phaleg triginta annis et genuit Reu . 
=S=> Gen 11,19 Vixitque Phaleg , postquam genuit Reu , ducentis novem annis et genuit filios et filias . 
=S=> Gen 11,20 Vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Seruch . 
=S=> Gen 11,21 Vixitque Reu , postquam genuit Seruch , ducentis septem annis et genuit filios et filias . 
=S=> Gen 11,22 Vixit vero Seruch triginta annis et genuit Nachor . 
=S=> Gen 11,23 Vixitque Seruch , postquam genuit Nachor , ducentos annos et genuit filios et filias . 
=S=> Gen 11,24 Vixit autem Nachor viginti novem annis et genuit Thare . 
=S=> Gen 11,25 Vixitque Nachor , postquam genuit Thare , centum decem et novem annos et genuit filios et filias . 
=S=> Gen 11,26 Vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram , Nachor et Aran . 
=S=> Gen 11,27 Hae sunt autem generationes Thare . Thare genuit Abram , Nachor et Aran . Porro Aran genuit Lot ; 
=S=> Gen 11,28 mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldaeorum . 
=S=> Gen 11,29 Duxerunt autem Abram et Nachor uxores : nomen uxoris Abram Sarai , et nomen uxoris Nachor Melcha , filia Aran patris Melchae et patris Ieschae . 
=S=> Gen 11,30 Erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos . 
=S=> Gen 11,31 Tulitque Thare Abram filium suum et Lot filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam , uxorem Abram filii sui , et eduxit eos de Ur Chaldaeorum , ut irent in terram Chanaan . Veneruntque usque Charran et habitaverunt ibi . 
=S=> Gen 11,32 Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum , et mortuus est in Charran .
  |