231 
=S=> Gen 9,18 Erant ergo filii Noe , qui egressi sunt de arca , Sem , Cham et Iapheth . Porro Cham ipse est pater Chanaan . 
=S=> Gen 9,19 Tres isti filii sunt Noe , et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram . 
=S=> Gen 9,20 Coepitque Noe agricola plantare vineam ; 
=S=> Gen 9,21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo . 
=S=> Gen 9,22 Quod cum vidisset Cham pater Chanaan , verenda scilicet patris sui esse nudata , nuntiavit duobus fratribus suis foras . 
=S=> Gen 9,23 At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui , faciesque eorum aversae erant , et patris virilia non viderunt . 
=S=> Gen 9,24 Evigilans autem Noe ex vino , cum didicisset , quae fecerat ei filius suus minor , 
=S=> Gen 9,25 ait : Maledictus Chanaan ! Servus servorum erit fratribus suis” . 
=S=> Gen 9,26 Dixitque : Benedictus Dominus Deus Sem ! Sitque Chanaan servus eius . 
=S=> Gen 9,27 Dilatet Deus Iapheth , et habitet in tabernaculis Sem , sitque Chanaan servus eius” . 
=S=> Gen 9,28 Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis . 
=S=> Gen 9,29 Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum , et mortuus est .
  |