419 
=S=> Gen 9,1 Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos : “Crescite et multiplicamini et implete terram . 
=S=> Gen 9,2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis , quae moventur super terram ; omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt . 
=S=> Gen 9,3 Omne , quod movetur et vivit , erit vobis in cibum ; quasi holera virentia tradidi vobis omnia , 
=S=> Gen 9,4 excepto quod carnem cum anima , quae est in sanguine , non comedetis . 
=S=> Gen 9,5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum ; et de manu hominis , de manu viri fratris eius requiram animam hominis . 
=S=> Gen 9,6 Quicumque effuderit humanum sanguinem , per hominem fundetur sanguis illius ; ad imaginem quippe Dei factus est homo . 
=S=> Gen 9,7 Vos autem crescite et multiplicamini et pullulate super terram et dominamini ei” . 
=S=> Gen 9,8 Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo : 
=S=> Gen 9,9 “Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos 
=S=> Gen 9,10 et ad omnem animam viventem , quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terrae , quae sunt vobiscum , cunctis , quae egressa sunt de arca , universis bestiis terrae . 
=S=> Gen 9,11 Statuam pactum meum vobiscum ; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii , neque erit deinceps diluvium dissipans terram” . 
=S=> Gen 9,12 Dixitque Deus : “Hoc signum foederis , quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem , quae est vobiscum , in generationes sempiternas : 
=S=> Gen 9,13 arcum meum ponam in nubibus , et erit signum foederis inter me et inter terram . 
=S=> Gen 9,14 Cumque obduxero nubibus caelum , apparebit arcus meus in nubibus , 
=S=> Gen 9,15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente , quae carnem vegetat ; et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem . 
=S=> Gen 9,16 Eritque arcus in nubibus , et videbo illum et recordabor foederis sempiterni , quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis , quae est super terram” . 
=S=> Gen 9,17 Dixitque Deus ad Noe : “Hoc erit signum foederis , quod constitui inter me et omnem carnem super terram” .
  |