182 
=S=> Gen 4,17 Cognovit autem Cain uxorem suam , quae concepit et peperit Henoch . Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch . 
=S=> Gen 4,18 Porro Henoch genuit Irad , et Irad genuit Maviael , et Maviael genuit Mathusael , et Mathusael genuit Lamech . 
=S=> Gen 4,19 Qui accepit uxores duas : nomen uni Ada et nomen alteri Sella . 
=S=> Gen 4,20 Genuitque Ada Iabel , qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum . 
=S=> Gen 4,21 Et nomen fratris eius Iubal ; ipse fuit pater omnium canentium cithara et organo . 
=S=> Gen 4,22 Sella quoque genuit Tubalcain , qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri . Soror vero Tubalcain Noema . 
=S=> Gen 4,23 Dixitque Lamech uxoribus suis : “Ada et Sella , audite vocem meam ; uxores Lamech , auscultate sermonem meum : occidi virum pro vulnere meo et adulescentulum pro livore meo ; 
=S=> Gen 4,24 septuplum ultio dabitur de Cain , de Lamech vero septuagies septies” .
  |