392 
=S=> Am 1,1 Verba Amos , qui fuit in pastori bus de Thecua ; quae vidit super Israel in diebus Oziae regis Iudae et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel , duobus annis ante terraemotum . 
=S=> Am 1,2 Et dixit : Dominus de Sion rugit et de Ierusalem dat vocem suam ; et lugent pascua pastorum , et exsiccatur vertex Carmeli . 
=S=> Am 1,3 Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Damasci et super quattuor verbum non revocabo : eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad , 
=S=> Am 1,4 mittam ignem in domum Hazael , et devorabit aedes Benadad ; 
=S=> Am 1,5 conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de Biceataven et tenentem sceptrum de Betheden ; et transferetur populus Syriae Cir , dicit Dominus . 
=S=> Am 1,6 Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Gazae et super quattuor verbum non revocabo : eo quod transtulerint captivitatem perfectam , ut traderent eam in Edom , 
=S=> Am 1,7 mittam ignem in murum Gazae , et devorabit aedes eius ; 
=S=> Am 1,8 disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone ; convertam manum meam super Accaron , et peribunt reliqui Philisthinorum , dicit Dominus Deus . 
=S=> Am 1,9 Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Tyri et super quattuor verbum non revocabo : eo quod tradiderint captivitatem perfectam in Edom et non sint recordati foederis fratrum , 
=S=> Am 1,10 mittam ignem in murum Tyri , et devorabit aedes eius . 
=S=> Am 1,11 Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Edom et super quattuor verbum non revocabo : eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem , 
=S=> Am 1,12 mittam ignem in Theman , et devorabit aedes Bosrae . 
=S=> Am 1,13 Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus filiorum Ammon et super quattuor verbum non revocabo : eo quod dissecuerint praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum , 
=S=> Am 1,14 succendam ignem in muro Rabba , et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die procellae ; 
=S=> Am 1,15 et ibit rex eorum in captivitatem , ipse et principes eius simul , dicit Dominus .
  |